GUZMANNIUM nomen

GUZMANNIUM nomen
GUZMANNIUM nomen
plures in Hisp. Stirpes illustres nobilitat, quarum communis radix nondum reperta est. Inter reliquas facile excellunt, in Baetica, Duces de Medina Sidonia, ab Alphonso Perezio de Guzman Bono, Dn. de S. Lucar de Barrameda a Mauris caeso A. C. 1347. derivati. Huius nepos Ioh. Alphonsus primus Comitis de Niebla titulum nactus est, et deinceps huius maior fil. (nam a minori Ioh. posthumo etiam Dni. del Cadoso orti sunt) Henr. Ioh. Alphons. primum Ducem de Medina Sidonia genuit: a cuius fratre Alphonso Dni. de Torralva et de Ugena oriuntur; sed a fil. Henr. (ut reliquorum mentionem, licet posteritate abundarint, omittam) propagata est Ducalis dignitas, nunc quoque superstes. Vide infra in voce Medina Sidonia. Eidem Stirpi accensendus est ram us Comitum de Olivares, a Petro Henrici, Alphonsi ac Ioh. Alphonsi Ducum fratre protrusus, de quo infra itidem suo loco. Sed et Guzmanniis adnumerari volunt Comites de Teba, et March. de Ardales, quorum auctor Petrus Suarezius de Toledo, Dn. de Bolannos, Mariae Ramirae Guzmanniae maritus. Hereditatem vero horum, alia non minus Guzmannii nominis a Ludovico Gonsalez de Guzman, M. Mag. Calatravae, sata linea Domin. et deinceps March. de Algava, crevit; cum Ludovicus de Guzman, March. de Algava, avunculo Marchioni de Ardales succederet. Idem nomen ferunt Comites priores de Orgaz, ab Alvaro Perezio de Guzman, Dn. de Gibraton, descendentes; qui ad Mendozios successionem et nomen transmisêrunt. Huius enim filia Maria, nupta Ioh. Hurtado de Mendoza, Dn. de Mendibil, genuit ei Alvarum de Mendoza et Guzman Dn. de Mendibil; cuius ex Maria de Roxas Dn. de Santacruz, fil. Ludovicus Hurtadus de Mendoza et Guzman, ex Agnete Toletana Ioh. Hurtadum genuit Com. de Orgaz, maritum Leonorae de Mendoza et Patrem Stephani: quo et Mariâ de Figueroa natus est Ioh. Hurtadus de Mendoza et Guzman, frater Leonorae, quam sibi iunxit Ioh. Ludovicus de Silva et Ribera March. de Montemaior. Sed et in familia de Sotomayar, cognomen Guzmannium Antonius materno adiecit, cum mater Teresia de Zuniga, succederet Patri in dominio Ayamonte, quod illius avia Teresia de Guzman, dotis nomine a Patre Ioh. Alphonso de Guzman, Duce de Medina Sidonia acceperat. Unde fil. ex hoc matrimonio nat. Antonius, modo dictus, cogn. de Guzman et Zuniga March. de Ayamonte tulit, pater ex Anna Cordubensi Francisci; qui, ex Anna Felicia de Guzman et Zuniga patruele sua, genuit. Antoium (maritum Briandae, filiae Francisci Didaci, Lopezii de Zuniga Ducis de Beiar) Briandam Sarmiento de la Carda (ux. Roderici March. de Salter primo, dein Inici Lopezii de Mendoza, Com. de Tendilla) et Annam Feliciam de Guzman; omnes nominis de Guzman et Zuniga. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europ. part. II. p. 64. et 112. etc. inprimis vero in Indic. ubi Familiae dispositionem exhibet; nec non Artis Heraldicae Part. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”